라틴어 문장 검색

Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장2)
quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장4)
simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장7)
In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, sive ruptis intus membranis aliquibus sive laxatis, et similis figura acino fit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장161)
In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, siue ruptis intus membranis aliquibus siue laxatis, et similis figura acino fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:2)
et similis figura acino fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 33:3)
hic mitis amomi, hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:53)
vimen erat dum stagna subit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:111)
nunc vimine texto ridentes calathos spoliis agrestibus implet;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:71)
piscinas minime duas, alteram, quae anseribus pecoribusque serviat, alteram, in qua lupinum, ulmi vimina et virgas atque alia quae sunt usibus nostris apta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 21:3)
Humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini,sed callosi et angusti frequentisque vinacei;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:7)
seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:2)
Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:3)
commodissime tamen eam, cuius vel uvae vel acini celeriter decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:9)
Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION